monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.36 > uwbM.p.th.f.69.122 > bnf10439.216 v > 25 > bsbClm6436.46 > bnfGrec107.999 > sectio > csg251.155 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.2.225 > sectio 5 > uwbM.p.th.f.69.122 > bsbClm6224.407 > uwbM.p.th.f.69.122 > bnfNAL1615.182 > sectio 9 > goeCod.110.106 > csg914.253 > bnf17226.221 > csg75.758 > 17 > bsbClm6224.39 > Actus, 5 > habCod.Guelf.81Weiss..47 > sectio 2 > csg48.196 > sectio 16 > csg51.21 > ad Corinthios II, 11 > sectio 10 > sectio 19 > sectio 12 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 7, 8
Et vita erat lux hominum. Quo verbo aperte docetur quod ipsa vitalis ratio, per quam omnia disposita sunt et reguntur, non omnem creaturam, sed rationabilem tantum ut sapere possit, illuminat. Homines namque, qui ad imaginem Dei facti sunt, percipere sapientiam possunt, animalia non possunt. Sed et animalis quicunque est homo, non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Unde bene cum dixisset: Et vita erat lux hominum, subiunxit, Et de his qui ab humanae conditionis honore procul recedentes comparati sunt iumentis insipientibus, et similes facti sunt illis, atque ideo recte veritatis lumine privantur.